Disputatio:Aedes Castoris
Latest comment: abhinc 9 annos by Lesgles
Constat nomen publicum huius templi fuisse Aedem Castoris, ut apud Suetonium legitur (Caes. 10: "ut enim geminis fratribus aedes in Foro constituta tantum Castoris vocaretur, ita suam Caesarisque munificentiam unius Caesaris dici"). Eodem ipso nomine Castoris solius plurimi auctores hoc templum nuncupaverunt: aedes Castoris apud Plaut. Curc. 481; Cic. Har.resp. 28: Verr. II 1.129; Liv. 8.11; Monumentum Ancyranum 4.13; Gell. 11.3.2; Iul.Obseq. 68; etc.); interdum etiam Templum Castoris (apud Cic. Pis. 5 & 10; Mil. 7.18; etc.; Liv. 9.43.) Interdum etiam Aedes Castorum appellatur (Plin. nat. 10.121; etc.). Nusquam autem "Templum Castoris Pollucisque". --Neander 22:39, 13 Maii 2010 (UTC)
- Nonnullos exempla nominis quod est "aedes Castoris et Pollucis", nominis plenius sed rarius, modo inveni. Lesgles (disputatio) 17:06, 27 Martii 2015 (UTC)