Disputatio:Ad confirmandam fidem inclinatio
Latest comment: abhinc 1 annum by Grufo
"Inclinatio confirmationis", quam appellationem ipse abhinc amplius biennium ex Anglico (confirmation bias) plus minus temere transtuli, nunc tamen inanis nimisque ambigua mihi videtur. Itaque "(animi) ad confirmandam fidem inclinationem" pro illa substitui, ut vim desideratam clarius efferam. Neander (disputatio) 16:57, 4 Novembris 2023 (UTC)
- Cur non “Animus ad confirmationem versus”? “Inclinatio ad fidem renovandam” quoque mihi videtur esse bona interpretatio, sed “fides” est saepe vocabulum nimis multis significationibus, at altera parte “Animus ad confirmationem versus” verbum “confirmandi” retinet, quod puto melius ad agnitionem interlinguisticam expediendam. --Grufo (disputatio) 18:04, 5 Novembris 2023 (UTC)