Disputatio:Abugida
Latest comment: abhinc 13 annos by Andrew Dalby in topic de nomine
de nomine
recensereSecundum linguas Romanicas, alphasyllabarium fortasse melius esset? Ambo sunt verba Linguae Latinae peregrina, sed fortasse Graecum est propius? --Ioscius ∞ 14:53, 23 Martii 2010 (UTC)
Et quid de abjad? --Ioscius ∞ 14:53, 23 Martii 2010 (UTC)
- Opus Petri Daniels valde admiror eoque ipso amicus sum, sed neologismos eius in Wikipediam Anglicam citius acceptatos esse censeo. Haec sunt (et in lingua Anglica) verba e jargon glottologorum, a lectoribus aliis difficiliter intellecta. Alphasyllabarium verbum pellucidius est, quia, re vera, talia systemata aliqua e syllabario ideali accipiunt, aliqua ex alphabeto ideali. Idea Abjad etiam difficilius recipio, quia in talibus systematibus vocalia interdum notata sunt, imperfecte autem ... sed omnes scripturae imperfectae sunt. Andrew Dalby (disputatio) 18:24, 23 Martii 2010 (UTC)
- Pro abjad formae hodiernae (consonantario, consonantary, etc.) indicant nomen "consonantarium", sed semel tantum id repperi, in hac pagina Hungarica, ubi termini mássalhangzó-írás ("συμφωνογραφία," "scriptura *consonantaria") respondet. —Mucius Tever 23:16, 24 Martii 2010 (UTC)
- Eadem pagina pro 'abugida' habet 'neosyllabarium', 'pseudosyllabarium' et 'semisyllabarium' (immo, dicit 'semisyllabarinm' sed certe mendum typographicum est). —Mucius Tever 23:23, 24 Martii 2010 (UTC)
- Gratias (tardissime) ago. Pro tempore "symphonographia" accipio (quia in lingua Latina facilius verba scientifica Graeca accipiuntur) et addo alternativum "alphasyllabarium" e linguis Romanicis confectum. 'Neosyllabarium', 'pseudosyllabarium' et 'semisyllabarium' minus laete acciperim quia talia systemata nec nova nec falsa nec dimidiata sunt! Andrew Dalby (disputatio) 10:24, 18 Novembris 2011 (UTC)
- Rursus moveo quia male legi: nunc intellego symphonographiam "syllabarium" esse, minime "alphasyllabarium". Igitur "abugida" rursus instauro, quia hoc verbum sine mutatione possumus in textu nostro recipere. "Alphasyllabarium" (forma Latina) haud licet fingere. Andrew Dalby (disputatio) 10:52, 18 Novembris 2011 (UTC)