Dionysius Iosephus Vuillemot

coquus, restaurator

Dionysius Iosephus, vulgo Denis-Joseph Vuillemot (Crispei natus die 18 Aprilis 1811; mortuus anno 1876)[1] fuit coquus. Filius ganearii, munus patris (sed contra huius voluntatem) suscepit. Tiro apud Véry Lutetiae anno 1826 laborabat; postea discipulus fuit Antonini Carême.

Deversorium Hôtel de la Cloche Compendii (media imagine) anno 1908 pictum, Vuillemot iam mortuo

Ab 1837 Crispei in taberna La Bannière de France iuxta patrem operam dedit, sed ab 1842 deversorium Hôtel de la Cloche Compendii usque in annum fere 1857 direxit. Ibi amicus fuit scriptoris Alexandri Dumas, qui eum iam Crispei cognoverat. Vuillemot postea popinam Restaurant de France Lutetiae rexit. Ibi anno 1863 cenam satis celebrem paravit, Alexandro Dumas nuper a Russia redito dicatus. Deinde La Tête Noire Marnae prope oppidum S. Clodoaldi possedit. Dumas opus magnum suum titulo Grand Dictionnaire de cuisine (Lutetiae: Lemerre, 1873) amico Vuillemot dedicaverit.

NotaeRecensere

BibliographiaRecensere

 
Popina La Tête Noire Marnae prope oppidum S. Clodoaldi anno circiter 1890 picta, Vuillemot iam mortuo

Nexus externiRecensere