Dioncounda Traoré
Dioncounda Traoré (natus die 23 Februarii 1943 in oppido Kati iuxta Bamako) est vir publicus Maliae. In urbe Bamako apud Lyceum Terrasson de Fougères educatus est. Alumnus est universitatum Moscuensis, Parisiensis et Nicaeensis: hic anno 1977 gradum doctoris ascendit.[1]
Cursus honorum
recensereAnno 1992 Traoré administer laboris atque administrationis emendandae factus est. Poseta fuit administer defensionis et deinde a die 25 Octobris 1994 ad usque 24 Augusti 1997 administer exterarum. Annis 1997 - 2002 et deinde ab anno 2007 legatus ad parlamentum Malii erat. 2007 etiam praeses parlamenti electus est. Die 22 Martii 2012 milites seditiosi Amadou Konare succenturione duce praesidem Toumani Touré deposuerunt et omnia instituta civitatis dissolverunt ut dixerunt[2]. Praedicabant praesidem non in gentes rebellantes in septentrioni parte civitatis egisse. Qui autem diebus insequentibus multas urbes expugnaverunt, inter eos Timbuktu, ubi Alcaeda rerum potita est[3]. Civitates finitimae interea duces militum in Bamako regnantes permoverunt, ut se recederent. Traoré interim in Nigrum civitatem fugerat. Toumani Toure autem die 6 Aprilis se a magistratu praesidis recessit et officium praesidi parlamenti Malii Dioncounda Traoré tradidit[4]. Traoré in patriam rediit, ut officium susciperet.
Notae
recensere- ↑ "LE VISAGE – Dioncounda Traoré, mathématicien et futur président du Mali" (12 Aprilis 2012) apud soninkara.org
- ↑ Der Stern online 22 Martii 2012 (lingua Theodisca)
- ↑ FAZ.net die 8 Aprilis 2012
- ↑ Focus.de 8 Aprilis 2012[nexus deficit]
Nexus externi
recensere- "Mali crisis: key players" (12 Martii 2013) apud BBC News
Modibo Keïta 1960 • Moussa Traoré 1968 • Amadou Toumani Touré 1991 • Alpha Oumar Konaré 1992 • Amadou Toumani Touré 2002 • Amadou Sanogo 2012 • Dioncounda Traoré 2012 • Ibrahim Boubacar Keïta 2013 • Bah Ndaw 2020 • Assimi Goïta 2021 Capsae cognatae: Primi ministri Maliae | |
Modibo Keita 1960 • Baréma Bocoum 1961 • Ousmane Ba 1964 • Ioannes Maria Koné 1968 • Sori Coulibaly 1969 • Carolus Semba Sissoko 1970 • Iosephus Traoré 1978 • Alioune Blondin Beye 1979 • Modibo Keita 1986 • N'Golo Traoré 1989 • Souleymane Sidibé 1991 • Tiébilé Dramé 1991 • Mahometus Aloussine Touré 1992 • Ibrahim Boubacar Keïta 1993 • Sy Kadiatou Sow 1994 • Dioncounda Traoré 1994 • Modibo Sidibé 1997 • Lassana Traoré 2002 • Moctar Ouane 2004 • Soumeylou Boubèye Maïga 2011 • Sadio Lamine Sow 2012 • Tiéman Coulibaly 2012 • Zahabi Ould Sidi Mohamed 2013 • Abdoulaye Diop 2014 • Tiéman Coulibaly 2017 • Kamissa Camara 2018 • Tiébilé Dramé 2019 Capsae cognatae: Primi ministri Maliae | |