Dioecesis Cantuariensis est dioecesis Ecclesiae Anglicanae Cantiam orientalem protegens, quae a Sancto Augustino Cantuariensi anno 597 condita est. Dioecesis Cathedrali Cantuariensi nititur, et est veterrima Ecclesiae Anglianae sedes episcopalis. De politia ecclesiastica, dioecesis in tres archidiaconatus dividitur,[1] quindecim decanatus amplectens:

Vexillum archidioecesis.

Episcopi recensere

 
Arma heraldica Archiepiscopi Cantuariensis.

Episcopus dioecesanus est Archiepiscopus Cantuariensis, hodie Iustinus Welby; propter autem eius munera episcopi metropolitani Provinciae Cantuariensis, primas omnis Angliae, et per orbem terrarum faciei Communionis Anglicanae, archiepiscopus (cuius primum domicilium in Palatio Lambethensi Londinii est) saepissime a dioecese abest. Ergo, Episcopus Dubrensis (Trevor Willmott), unus ex eius episcopis suffraganeis, multis modis agere potest paene quasi episcopus dioecesanus sit.

Nexus interni

Notae recensere

Nexus externi recensere