Dino Boffo
Dino Boffo (natus Aceli apud Tarvisium die 19 Augusti 1952) est diurnarius Italicus. Boffo, postquam litterarum doctoris insigne consecutus est, ab anno 1977 usque ad annum 1980 Actionis Catholicae secretarius fuit. Ab anno 1993 usque ad diem 3 Septembris 2009 diarii episcoporum Italicorum "Avvenire" dux fuit, cui iam ab anno 1978 operam dederat.
Postquam Boffo Silvium Berlusconi propter vitam eius percensuerat, quae dicitur dissoluta esse, diaria quae ad Berlusconi pertinent, falso scripserunt Boffo homophylophilum fuisse. Boffo, quamquam damnationem vehementer denegavit, sed ut Ecclesiam defenderet, se a munere removit.
Nexus externi
recensereNota
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |