Dineś Candra Rūpasiṅgha Guṇavardhana, litteris Singhalensibus දිනේෂ් චන්ද්‍ර රූපසිංහ ගුණවර්ධන et Tamulicis தினேஷ் சந்திர ரூபசிங்க குணவர்தன (Columbi in urbe die 2 Martii 1949 natus) est politicus Srilancae.

Wikidata Dineś Guṇavardhana
Res apud Vicidata repertae:
Dineś Guṇavardhana: imago
Dineś Guṇavardhana: imago
Nativitas: 2 Martii 1949; Colombo
Patria: Srilanca

Alumnus est Regalis Collegii Columbensis et Universitatis Oregonensis, unde nuper baccalaureatus Novum Eboracum profectus est. Dum in Civitatibus Foederatis morabat contra bellum Indosinicum II agitavit. Patre anno 1972 mortuo in Srilancam revenit. Universitatem Negotii Nyenrode in Nederlandia postea frequentavit.

Legatus est parlamento Srilankensi ab anno 1983 usque in 1994, rursus ab anno 2000. Statim minister a commeatu, anno insequenti etiam minister a circumiectu factus est. Ab anno 2004 minister ab evolutione urbana, ab 2010 usque in diem 12 Ianuarii 2015 minister ab aqua provehenda factus est. Minister rerum externarum a die 22 Novembris 2019, minister ab eruditione ab 16 Augusti 2021, minister ab administratione et rebus internis 18 Aprilis 2022 meruit. Praeside Gotābaya Rājapakṣe effugo, Dineś Guṇavardhana (contubernali Ranil Vikramasiṅghe ad officium praesidis subito elevato) die 22 Iulii 2022 primus minister creatus est.

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
Ministri rerum externarum Srilancae 1978–