Dies Russiae (Russice: День России) est festum publicum principale Russiae. Dies ille 12 Iunii est.

Boris Ieltsin et Vladimirus Putin die Russiae, anno 2002

Die 12 mensis Iunii a.D. 1990 declaratio de plena libertate publica Russiae accepta est. Anno 1991 die illo fuit prima electio Praesidis Foederationis Russicae.

Ab anno 1994 dies 12 mensis Iunii festus est, "Dies sumptionis declarationis de plena libertate publica Russiae" nominabatur. Ab anno 2001 nomen hodiernum valet.

Non officialiter festum illud etiam "Dies Libertatis (Independentiae)" appellatur.

Dies Russiae Petropoli, anno 2007

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Diem Russiae spectant.
  • День России (Dies Russiae) (Russice)