Dicasterium de Causis Sanctorum
Congregatio de Causis Sanctorum[1] est una e novem congregationibus curiae Romanae, quae die 8 Maii 1969 cum constitutione apostolica Sacra Rituum Congregatio Paulus Papa VI a Congregatione Rituum (hodie Congregatione de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum) separavit. Secundum Pastorem Bonum constitutionem apostolicam (art. 71) sic definitur congregationis officium: "Congregatio ea omnia tractat, quæ, secundum statutum iter, ad Servorum Dei canonizationem perducunt."
Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum a die 15 Octobris 2020 est Marcellus Cardinalis Semeraro, cuius decessor fuit Ioannes Angelus Cardinalis Becciu.
Congregatio dicasterium? facta est in ordinatione Romanae Curiae 2022, iuxta constitutionem apostolicam "Praedicatum evangelium,"
Index praefectorum
recensere- Paulus Cardinalis Bertoli
- Aloysius Cardinalis Raimondi
- Conradus Cardinalis Bafile
- Petrus Cardinalis Palazzini
- Angelus Cardinalis Felici
- Albertus Cardinalis Bovone
- Iosephus Saraiva Cardinalis Martins (1998–2008)
- Angelus Cardinalis Amato (2008–2018)
- Ioannes Angelus Cardinalis Becciu (2018–2020)
- Marcellus Cardinalis Semeraro, a die 15 Octobris 2020