Dhuoda
Dhuoda aut Dodana (nata circiter anno 802; obiit post annum 843) scriptrix fuit aevi Carolini, quae florebat in saeculo nono. Filio Librum Manualem[1] scripsit. Liber de nobilitatis consuetudine victuque atque de pietate praecepta habet. E tribus manuscriptis noscimus, cuius veterrimum in decimo vel undecimo saeculo scriptum esse aestumatur.
Obitus: unknown value; Ucetia
Patria: Regnum Carolingorum
Familia
Coniunx: Bernard of Septimania
Proles: William of Septimania, Bernard Plantapilosa
Vita Dhuodae
recensereDhuoda fuit scriptrix cuius liber solus superfit. In saeculo p.C.n. nono vivebat. Bernardo Septimanio nupta fuit qui comes Ludovico Pio primum subditus, deinde Carolo Calvo, in Barcinone fuit. Anno 826 Dhuoda primum filium peperit nomine Vilhelmum. Ludouico excesso anno 841 Bernardus in bello successionis pro Lothario, fratre Caroli, pugnavit contra Carolum. Lotharius autem non vicit. Bernardus filium Carolo obsidem dedit. Filio amisso Dhuoda doluit quia pietatem bonumque filio docere vellet, Manualem igitur scripsit.
Nobis non licet finem cognoscere Dhuodae. Anno 846 Bernardus carnuficatus est. Vilhelmus superfuit ut incursum in copias Carolinas faceret, sed sane Manualem numquam legisse aestimatur.
Nota
recensereNexus
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |