Deng Alor Kuol, nomine Arabico دينق ألور Dīng Alūr est politicus Sudaniae et Sudaniae Australis.

Wikidata Deng Alor
Res apud Vicidata repertae:
Deng Alor: imago
Deng Alor: imago
Nativitas: 20. saeculum; Abyei

E gente Ngok populi Dinka ortus, regionis Abyei nativus, alumnus est universitatis Cairensis. Apud ministerium rerum externarum Sudanensem operam dedit atque postea Neanthopoli apud tabularium factionis SPLM/A iuxta ductorem Ioannem Garang.[1] Nihilominus minister a rebus externis Sudaniae a mense Octobri 2007 usque in 2010 meruit. Tale officium deinde bis in regimine Sudaniae Australis tenuit, breve temporis spatium anno 2011, iterum ab 2016 usque ad diem 23 Aprilis 2018.[2] Anno 2013 in carcerem missus est ut qui res novas in factione regenti Sudaniae Australis movisset.[3]

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Deng Alor spectant.
Ministri rerum externarum Sudanenses 1989–

Ali Sahloul 1989 • Hussein Suleiman Abu Saleh 1993 • Ali Osman Mohamed Taha 1995 • Mustafa Osman Ismail 1998 • Lam Akol 2005 • Deng Alor 2007 • Ali Karti 2010 • Ibrahim Ghandour 2015 • Dirdiri Mohamed Ahmed 2018 • Asmaa Abdallah 2019 • Omar Gamar Aldin Ismail 2020 ad interim • Mariam Sadiq al-Mahdi 2021 • Abdalla Omar Bashir 2021 ad interim • Ali al-Sadiq Ali 2022 ad interim • Mohamed Osman al-Hadi 2023 ad interim • Ali al-Sadiq Ali 2023 ad interim • Hussein Awad Ali Mohamed 2024 ad interim

Capsae cognatae: Primi ministri Sudaniae
Ministri rerum externarum Sudaniae Australis