Demetrius Laconicus
Demetrius Laconicus (ut videtur ex Laconia) fuit Epicureus saeculi secundi a.C.n. philosophus et Protarchi discipulus.[1] Maior fuit Zenonis Sidonici aequalis, praeceptor quoque Philodemi. Sextus Empiricus locum apud Demetrium de Epicuro affert, ubi Demetrius coniecturam Epicuri "tempus esse casum casuum" explanat.[2]
Volumina papyri partes operum Demetrii in Villa Papyrorum Herculanei reperta sunt. Maiora partim conservata opera sunt:[3]
- De Aenigmatibus Polyaeni (PHerc. 1083, 1258, 1429, 1642, 1647, 1822)
- Quaestiones convivales (PHerc. 1006)
- De Carminibus (PHerc. 188, 1014)
- De Geometria (PHerc. 1061)
- duo opera, titulis ignotis (PHerc. 1786, 124)
Praeterea, Demetrius est probabilis sequentium operum auctor:
- De Magnitudine Solis (PHerc. 1013)
- De Inconstantia (PHerc. 831)
- opus de iudicio quod ad verba scriptoris Epicuri pertinet, titulo ignoto (PHerc. 1012)
- opus rhetoricum, titulo ignoto (PHerc. 128)
- opus theologicum, titulo ignoto (PHerc. 1055)
Notae
recensere- ↑ Diogenes Laertius 10; Strabo, 14.2.20.
- ↑ Sextus Empiricus, Contra Professors, 10.219–227.
- ↑ John T. Fitzgerald, Dirk Obbink, et Glenn Stanfield Holland, Philodemus and the New Testament World (Brill, 2004), p. 10.
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |