Demetrius Michaelis f. Calopothaces,[1] litteris Graecis Δημήτριος Καλoποθάκης (natus Athenis 20 Augusti 1867; mortuus die et loco incognitis) philologus et historicus Graecus fuit, patre Michaele medico ex Areopoli oriundo,[2] matre Martha e gente Americana Blackler, sorore Maria in medicina et praecipue de morbo tuberculosi erudita. Ad fidem evangelicam haerebat sicut et pater qui anno 1871 ecclesiam Graecam Evangelicam urbis Athenarum condidit.

Demetrius litterarum elementis et gymnasium Athenis, usque ad 1883 quo testimonium maturitatis nactus est, frequentavit. 1884 civibus academicis universitatis Harvardianae Cantabrigiensis adscriptus est. 1888 gradum Baccalaurei Artium Liberalium adeptus Graeciam rediit. 1890 Berolinum profectus, cives academicus universitatis Fridericiae-Guilelmae receptus, doctor studiorum historicorum factus est. Deinde rediit Athenis, ubi presbyter ecclesiae Evangelicae fuit.

  • 1893 : De Thracia Provincia Romana (dissertatio inauguralis historica). Berolini Textus apud archive.org
  • 1894 : Ho chōrismos tēs stratiōtekēs kai politikēs exusias kai hē Rōmaikē dioikēsis para tu Katō Dou abin Diatribē epi hyphēgesia. Athenis: Basil. Typogr. N.G. Inglesē
  • 1899 : Ymnologion dia Theian latreian meta mousikēs ekdosis deutera. Athenis
  • 1918 : Ἡ Ἀγγλία καὶ ὁ Πολεμος, διάλεξις. Athenis
  • 1919 (pseudonymo "Polybius"; cum praefatione T. P. O'Connor) : Greece Before the Conference. Londinii: Methuen
  • 1919 (pseudonymo "Polybius") : "The Settlement of Turkey ". Londinii: East and West (commentatio ex Asiatic Review reimpressa)
  • 1933 : Ο Βίος Και Το Έργον Του Αποστόλου Παύλου. Athenis: Εκδόσεις "ο Λόγος"
  1. Ipse de vita sua ad pedem dissertationis Latine scribens se "Demetrius Kalopothakes" appellat.
  2. Sic Vicipaedia Neograeca. In dissertatione sua Demetrius patrem "civem Spartanum" fuisse dicit.

Bibliographia

recensere
  • Dimitri Kitsikis, Propagande et pressions en politique internationale: la Grèce et ses revendications à la Conférence de la paix (1919-1920) (Lutetiae: PUF, 1963) pp. 196-200
  • Andrew Dalby, Eleftherios Venizelos: Greece (Londinii: Haus, 2010) p. 106
  • Francis Edward Clark, Memories of Many Men in Many Lands (Bostoniae, 1922) p. 428

Nexus externi

recensere