Demerarius (flumen)
Demerarius[1] seu Demararius[2] sive et Demerara[3] est flumen Guianae quod chiliometris 346 longum septentrioni versus in Atlanticum oceanum prope urbem Georgiopolim fluit. Nomen dedit coloniae Nederlandensi "Demerara", Latine saepius Guiana Batava appellatae, quae recentius a Francis et Britannis recta hodie civitatem liberam Guianam constituit.
Notae
recensere- ↑ "Demerarius: le Demerary, rivière de l'Amérique" (index col. cv apud Google Books). Vb. adiect. "Demerariensis", cf. nomen biologicum Raillietina demerariensis etc.
- ↑ "Demarari (Demararius fl.) o Demararí: río de la Guayana" (p. 158 apud Google Books). Vb. adiect. "Demarariensis", cf. nomen biologicum Taenia demarariensis etc.
- ↑ Indecl. "Ad ripas fluminis Demerara": hic