Defectio solis die 4 Septembris 1187 visa
Defectio solis die 4 Septembris 1187 visa est totalis, saro 102, hora media a.m. 11:52:36, duratione 4m 5s, zona media 42°48′N 31°30′E / 42.8°N 31.5°E, magnitudine 1.0585, zona 267 km lata. Defectio Constantinopoli visa est regnante Isaacio Angelo. Nicetas Choniates sic phaenomenon describit:
- Ἐγένοντο δὲ καὶ διοσημίαι τηνικαῦτα· ἡμέρας γὰρ ἀστέρες ἐφάνησαν καὶ ὁ ἀὴρ ταραχώδης ὤφθη καὶ περὶ τὸν ἥλιον πάθη τινὰ συμβεβήκασιν, ἅ φασιν ἅλωνας, ὡς μηδὲ τοῦτον καθαρὸν καὶ ἀθόλωτον, ἀλλ᾿ ὠχρότερον ἀποδισκεύειν τὸ φῶς.
- Tum quoque ostenta apparuerunt: nam stellae interdiu sunt conspectae; aer turbulentus fuit; circuli quas areas vocant Solem ambiverunt, unde lumen eius non purum sed pallidius emicuit.[1]
Nicetas hanc rem accidisse adseverat quo tempore Isaacius Angelus usurpationem Alexii Branae aegre supportavit: imperatorem partim a Conrado Montisferratensi suasum, partim omine defectionis, exercitum suum ad proelium faciendum incitavit quo Alexius Branas debellatus et captus est. Nicetas errat: Alexio Brana iam antehac capto et mortuo Conradus ad Tyrum properaverat et die 14 Iulii 1187 advenerat. Sed mense Septembri 1187, defectione fortasse motus, Isaacius aliam expeditionem incepit contra Petrum et Asen Vlachos qui novas res in Bulgaria movebant.
Notae
recensere- ↑ Nicetas Choniates, Historia p. 384 van Dieten (versio Hieronymi Wolfii)
Bibliographia
recensere- Th. von Oppolzer, Canon der Finsternisse. Vindobonae, 1887