Declaratio Praesentium Causarum Quae Secessionem Carolinae Meridionalis ex Unione Foederali Impellunt et Purgant

Declaratio Praesentium Causarum Quae Secessionem Carolinae Meridionalis ex Unione Foederali Impellunt et Purgant fuit edictum legitimum die 24 Decembris 1860 ab administratione Carolinae Meridionalis editum ut rationes suae secessionis ex Civitatibus Foederatis explanentur. Verum secessionis edictum die 20 Decembris editum erat. Verba declarationis causarum a Christophoro Memminger, futuro Secretario Thesauri Confoederatiae, perscripta sunt.

Christophorus Memminger, qui verba declarationis causarum perscripsit

Exordium edicti historicam Carolinae Meridionalis evolutionem adumbrat et legitimam secessionis ex Unione excusationem offert. Civitatibus esse ius secessionis, hoc ius in Constitutione intellegi quamquam non dictum, et hoc ius a Carolina Meridionali anno 1852 iterum adfirmatum esse adseverat. Edictum praeterea dicit pactum Carolinae Meridionalis Civitatumque Foederatarum esse in dicione pactionis legis, quae, ambas partes cogens, conventum abrogat si utra pars sua officia non obsequitur.

Proxima pars adseverat administrationem Civitatum Foederatarum, et civitates sub eius administratione, eorum officia Carolinae Meridionali non obsecutas esse. Commemoratae res de quibus agitur sunt quod nonnullae civitates Legem Servorum Fugitivorum capitaque in Constitutione foederali quae servituti consuluerunt non exsecutae sunt, et quod administratio foederalis ut videtur servitutem abolere conatur.

Proxima pars, quamquam has quaestiones exstare annos viginti quinque confitetur, dicit rerum statum nuper factum esse ingratum cum electus sit praeses (hic fuit Abraham Lincoln, sed edictum eum non nominat) qui ad servitutem proscribendam excogitat.

Ultima pars nuntiat Carolinam Meridionalem ergo secessisse ex Civitatibus Foederatis.

Edictum simplicem iurum civitatum postulationem non facit. Adseverat Carolinam Meridionalem fuisse civitas libera quae solum quasdam potestates Civitatibus Foederatis per Constitutionem foederalem commiserat. Id praeterea de aliarum civitatum repudiatione eorum officiorum sub Constitutione deplorat, vehementius dicens Constitutionem plane poscere civitates "personas in servitute vel labore" civitatibus propriis remittere.

Edictum in Meridionale visum est Declarationis Libertatis Foederatarum Americae Civitatum simile, quamobrem Georgia, Mississippia, et Texia similia obtulerunt edicta cum ipsae, post exemplum Carolinae Meridionalis, ex Unione secesserunt.

Nexus externi

recensere