Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Decius Vibellius fuit eques campanicus e gente Vibellia, cuius gentis, quantum conicere licet, sedes pristina fuit Capua .[1]

Anno 282 a.C.n, placuit Publio Valerio Laevino Consuli Decium Vibellium praesse Legioni Campanae, quae Regii collocata erat, ut Pyrrhi exercitum in hac regione arceret. Hic suo munere non multo post tempore male usus est, postquam anno 280 suo marte hoc oppido potitus est.[2]

Urbe expugnata - ut dicitur -a Gaio Genucio Clepsina Consule anno 270 a. C.n, una cum reliquis membris Legionis Campanae Romam ductus est, ubi suicidio publicum supplicium in Foro effugit.[3]

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita 24, 8.
  2. Polybius, Historiae, 1, 7, 1-13.
  3. Appianus, Samnitica 9.

FontesRecensere

BibliographiaRecensere

  • Hans Georg Gundel: Vibellius 1. In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Vol. VIII A,2, Stutgardiae 1958.
  • Hans Georg Gundel: Vibellius 1. In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 5, Stutgardiae 1975, col. 1246.
  • Bruno Bleckmann: "Rom und die Kampaner von Rhegion". In: Chiron 29, 1999.