Decessio coacta
Decessio coacta est multiplex violatio iurium humanorum. Decessio coacta fit, quando ipsa Civitas aut, Civitate id suadente vel consentiente, aliqua factio virum aut feminam occulte raptat vel in carcerem occultum mittit, ut, non indicato loco ubi maneant, eos secludat a legis tutela.
Descriptio sceleris
recensereHaud raro decessio coacta secum comprehendit occisionem. Vir aut femina primum raptatur; postea, contra leges in carcerem mittitur; aliquando excruciatur; deinde furtim occiditur. Tandem cadaver ita occultatur vel deletur, ut numquam inveniatur. Cum corpus, manifestum criminis signum, inveniri non possit, pars, quae homicidium commisit, negat crimen factum esse.
Sceleris gravitas
recensereSecundum Tribunal Criminale Internationale, decessio coacta, quando constanter laxeque committitur in quemcumque populum civilem, nominatur ut scelus contra humanitatem. Tanta cum sit immanitas sceleris, eius culpa imminui non potest.
Nexus interni
Libri
recensere- Instituto de Estudios Políticos para América Latina y Africa (IEPALA), Curso sistemático de Derechos Humanos: https://web.archive.org/web/20071030052225/http://www.iepala.es/curso_ddhh/ddhh325.htm
- SAGÜES, Néstor P. (2007). La Acción de Amparo. 5ª Edición. [S.l.]: Buenos Aires: Editorial Astrea. ISBN 978-950-508-762-4