De tribus Investigatoribus et Fato Draconis

De tribus investigatoribus et fato draconis (titulo Theodisco Die drei ??? und der Fluch des Drachen) est liber ab André Marx scriptus et ab Udalrico Krausse anno 2010 Latine redditus.

Justus Jonas, unus ex tribus investigatoribus e Rocky Beach, consternatus est: sua culpa vas pretiosum, quod ab emptore in scrutario depositum erat, in mille partes dissiluit. Tribus ??? 24 horae sunt, ut damnum compensent. Celeriter manifestum est non solum Justum, Petrum Robertumque vas dracone albo in fundamento caerulo ornatum quaerere. Atque Adversarii nihil horrent. Fabula periculosa incipit ...

Nexus interni

Nexus externi

recensere