David Antin
David Abram Antin (Novi Eboraci 1 Februarii 1932—11 Octobris 2016) fuit poeta, criticus, et artifex actionis Americanus. Gradus A.B. in Collegio Urbis Novi Eboraci anno 1955 et A.M. in Universitate Novi Eboraci anno 1966 meruit. Decem annos (1955–1964) interpres operum scientificorum et fictionis fuit. Eius commentarii de Andrea Warhol et Roberto Morris (anno 1965) inter prima scripta vere analytica de ambobus artificibus fuisse dicuntur.[1] Munus professoris in Universitate Californiensis apud Didacopolim sustinuit.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Inventory of the David Antin Papers, 1954-2006. The Getty Research Institute, Los Angeles, Accession No. 2008.M.56.
Bibliographia
recensere- Antin, David. 1967. Autobiography. Novi Eboraci: Something Else Press, A Great Bear Pamphlet.
- Antin, David. 1993. What it means to be avant-garde. Novi Eboraci: New Directions. ISBN 0-8112-1238-6.
- Hornick, Lita. 1979. David Antin/Debunker of the "Real." Putnam Valley Novi Eboraci: Swollen Magpie Press.