Dardanellae (sive Italiane Dardanelli) fuerunt castella[1] duo medievalia ad oras Hellesponti contraposita eo loco ubi fretum angustissimum est: ita a nautis Genuensibus et Venetis saeculo XI appellata sunt. Nomen trahitur e regione antiqua seu mythologica Dardania, ad Troiam adiacente. Castella (olim urbes Graecae) fuerunt Sestus et Abydus. A castellis fretum ipsum in linguis hodiernis nuncupatur, e.g. Italiane Stretto dei Dardanelli, scil. "Fretum Dardanellarum".

NotaeRecensere

  1. Castella Dardanellarum, e.g., Iacobi Usserii Armachani Annales Veteris et Novi Testamenti, Veronae 1741, p. 587; arx bina Dardanellarum, ― Memoriae subsidium metricum, Mediolani 1763, p. 59.