Dammum
Situs Dammi in Belgia
Area 89.52 km²
Populatio 10 860
Populationis densitas 121/km²
Provincia Flandria Occidentalis
Natio Belgia
Praefectus Communis Didericus Bisschop
Pagina officialis www.damme.be

Dammum sive Damma[1] (Flandrice: Damme) est urbs Flandriae occidentalis in Belgia.

Historia recensere

Saeculo 12 condita est apud molem ad aquam continendam, unde nomen capit. Flandrice moles enim dam vocatur. Fuit portus ad sinum maritimum Sincfalam, ubi onera navibus transferebantur ut ad Brugas veherentur. Saeculo 13 etiam erat fossa quae a Dammo ad Gandavum ducebat. Postquam Sincfala arenis obruta erat, portusque eius iam non naves recipere poterat, Dammum oppidum factum est. Dum Bellum Octoginta Annorum gerrebatur Hispanici muros contruxerunt ut oppidum contra Nederlandicos defenderetur, et Dammum ipsum urbem Brugas protegebat.

Magna pars Dammi saeculo 19 destructa est, cum Napoleo imperator fossam fodere volebat quae Brugas flumini Scaldi coniungeret, sed iam in Slusa destitit.

De nomine urbis recensere

Nomen Dammi olim erat Hondsdam, id est moles in palude. Sed in sermone Flandrica Hond quoque canis vocatur. Itaque haec fabula narratur. Diabolus specie canis incolas Dammi terrebat. Cum moles direpta esset, canis captus et occisus est, deinde in ruptum iactus. Sic urbs servata est.

Vici recensere

  • Dammum
  • Oostkerke
  • Hoeke
  • Lapscheure
  • Moerkerke
  • Sijsele
  • Vivenkapelle

Incolae noti recensere

Nexus externi recensere

Notae recensere

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
 
Ecclesia Sanctae Mariae dedicata