Dahlenburg
Dahlenburg commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Luneburgensis est. Ad Dahlenburg etiam vici Becklingen, Buendorf, Dumstorf, Eimstorf, Ellringen, Gienau, Leesthal, Lemgrabe, Siecke atque Sommerbeck pertinent. Est sedes administrationis communis generalis eiusdem nominis.
Locus: 53°11′11″N 10°44′18″E
Numerus incolarum: 3 499
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Gestio
Geographia
Coniunctiones urbium
Tabula aut despectus
Historia
recensereQuando Dahlenburg conditum sit, nescimus. Sed anno 1162 primo in actis Henrici ducis Brunsvicensis descripta est. Anno 1289 ius urbis accepit. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Dahlenburg ab anno 1946 pars Saxoniae Inferioris est et ab anno 1974 ad eiusdem nominis commune generale pertinet. Eodem anno etiam vici supra dicti cum Dahlenburg coniuncti sunt.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Dahlenburg spectant. |