Czernobela [1] (Ucrainice Чорнобиль, tr. Čornobyl' ; Russice Чернобыль, tr. Černobyl' ) est urbs in regione Kioviensi Ucrainae, ad flumen Pripetium sita. Nunc circa quingentos incolas habet.

Wikidata Czernobela
Res apud Vicidata repertae:
Czernobela: insigne
Czernobela: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 51°16′0″N 30°13′0″E
Numerus incolarum: 1 575
Zona horaria: UTC+2, UTC+3

Gestio

Procuratio superior: Vyshhorod Raion

Geographia

Superficies: 25 chiliometrum quadratum

Historia

recensere

Annus primae mentionis Czernobelae in chronica est anni 1193. Oppidum illud erat in ducatu Kioviensi, dein coniunctum est Magno Ducatui Lituaniae. Anno 1793 Czernobela facta est pars Imperii Russici. Ab anno 1921 erat in Re Publica Sovietica Socialistica Ucrainica. Decennio 198, duodeviginti chiliometra a Czernobela, prima officina electrica atomica in Ucraina constructa est. Cum displosio reactorii in officina atomica illa die 26 Aprilis anno 1986 accidit, territorium adiacens radiatione nucleari infectum est, et incolae urbis, quorum tunc duodecim milia et quingenti fuere, ex eo loco deducti sunt (nonnulli illorum tamen dein Czernobelam redierunt).

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Czernobelam spectant (Chernobyl, Chornobyl).
  Situs geographici et historici: Locus: 51°16′0″N 30°13′0″E • OpenStreetMap • GeoNames