Cyprian Michael Iwene Tansi (natus mense Septembri Aguleri in Provincia Anambra Nigeriae, mortuus die 26 Ianuarii 1964 Leicestriae) sacerdos catholicus e tribu Igbo oriundus et monachus trappista fuit qui die 22 Martii 1998 a papa Ioanne Paulo II beatus proclamatus est.

beatus Cyprianus Tansi

Iwene Tansi aetate novem annorum baptizatus statim agalma paganum, quod pueri recipere solebant, destruxit. De quo mirum atque perturbationes facta sunt. Tata mox naturae concessit, cum matercula a mago medico maligno quodam ad suidicium pelleretur. Quoniam ei imputabatur crebra parvulorum mors in vico visa.[1]

Tansi primo magister et catechista factus est. Annos XXII natus consilium cepit de sacerdotio in aeternum secundum ordinem Melchisedech. Itaque Igbariam alumnus in Seminario sacerdotali Sancti Pauli creatus est. Post sex annos autem missus est ad Eke evangelio annuntiando. Cum collegis ibi seminarium condidit, cuius administrationem pecuniariam anno 1932 subiit. Presbyter ordinatus est die 19 Decembris 1932 in ecclesia cathedrali Onitsha; manum consecrantem imposuit episcopus Carolus Heerey. Tum Tansi annos tredecim diligentissime in Nigeria orientali animas curabat: ad Nnewi cappellanus auxiliarius erat; parochus autem fuit ex 1940 in Dunukofia, ex 1945 in Akpu/Ajalli et ex 1949 in Aguleri. Multos iuvenes inflammabat, ut ipsi sacerdotali vocationi oboedirent. Viros in domo parochiali degere licebat, ubi a Tansi ad vitam futuram in seminario agendam paratum est.

Publice autem pro iuvenibus atque familiis semper facem attollebat. Mysteria fidei et vitae christianae doctrinam hominibus modo matrimonium amplexis aperuit neque partium a feminis in societate Nigeriae actarum oblitus est. Nam Tansi cernebat condiciones earum valde emendari debere.

Postquam opus praetitulatum Le Christ, idéal du moine - quod abbas Benedictinus Columba Marmion[2] exaraverat - legit monasteria plura in Nigeria esse construenda. Ibi enim vita monachorum christianorum vix nota erat. Ipse una cum vicario suo Clemente Ulogu de vita monastica ineunda cogitabat. Mense Iunio 1950 cum permissu superiorum ad Montem Sancti Bernardi in Leicestriensem comitatumitinerans monachus factus est. Nomen fratris Cypriani nactus die 8 Decembris 1953 vota religiosa solemniter emisit. Ulogo anno 1951 in Europam venit.

Aliquando superiores Britannici pro Cammarunia missionem novam benignam parabant et Cyprianum Tansi magistrum novitiorum designaturi erant. Qui autem mense Ianuario 1964 decessit. Anno 1986 ossa eius ex Anglia in Nigeriam transportata sunt. In ecclesia cathedrali urbis Onitsha resepulta sunt in coemeterio presbyteriali. Homines sepulcrum visitantes de sanationibus miris rationem redderunt cum auxilium a Cypriano Tansi petivissent.

Tansi multis, qui postea Ecclesiae serviebant, magister optimus atque lumen clarum videbatur: exempli gratia cardinalis Franciscus Arinze a Tansi olim baptizatus erat.[3]

In beatificatione pontifex maximus animadvertit fructus a Tansi et aliis sparsos depositum fidei et spem christianam in Nigeria corroboravisse. Inde res christianas in Nigeria magis magisque efflorere posse.[4]

Memoria Cypriani Tansi a christifidelibus agitur die 20 Ianuarii.

Nexus externi

recensere
  1. Elizabeth Isichei, Entirely for God: the Life of Cyprian Michael Iwene Tansi, Cistercian Publications 43, Kalamazoo, editio quarta 2005, p. 37.
  2. vita abbatis in paginis Vaticanis
  3. God's Invisible Hand: The Life and Work of Francis Cardinal Arinze, colloquium percontativum cum Gerardo O'Connell, Franciscopoli 2006, ISBN 978-1-58617-135-3, p. 111
  4. Homily at the Mass for the Beatification of Father Cyprian Tansi; homelia Ioannis Pauli II, servi servorumd Dei