Cylindrus Cyri (Persice استوانه کوروش Ostovane Kūrosh) vel tabula Cyri (منشور کوروش Manshūre Kūrosh) est antiquus cylindrus luteus, nunc in pluribus partibus fractus, in quo denuntiatio nomine Cyri Magni, regis Persici Achaemenidae, litteris cuneiformibus Accadicis[1] scriptus est.[2] Saeculo sexto a.E.V. factus, anno 1879 in ruinis Babylonis inventus est.[1] Nunc conservatur in Museo Britannico, quod cylindri inventoribus pecunias contulit. In fundamentis Esagilae, templi Marodach, depositus erat, postquam Persae imperium Babylonium anno 539 a.E.V. vicerant.

Frons cylindri
Tergum cylindri

Cyrus in cylindro laudatur et stemmate dato rex a longa linea regibus ortus describitur. Nabonidus rex Babylonius, a Cyro victus et regno amotus, tyrannus impius damnatus est et origines eius humiles cum regio Cyri genere comparantur. Cyrus victor describitur a Marodach principe deo Babylonio electus ut pacem ordinemque Babyloniis restituat. Scribitur Cyrus novus rex a populo Babylonio acceptus, in urbem cum pace ingressus esse. Marodach oratur ut Cyrum filiumque eius Cambysen defendat et adiuvet. Cyrus dicitur vitas Babyloniorum excoluisse, homines supplantos restituisse, aedes sacras per Mesopotamiam refecisse. In conclusione refertur Cyrus moenia Babylonis instauravisse et inscriptionem similem, a rege priore positam, invenisse.[2]

Mahometus Rezā Pahlawī, rex Iraniae, sententiam cylindri "primam chartam de iuribus humanis in historia" putans, die 14 Octobris 1971 exemplar cylindri Nationibus Unitis per? U Thant dedit.

  1. 1.0 1.1 Dandamaev, M.A. (2010-01-26). "The Cyrus Cylinder". Encyclopædia Iranica.
  2. 2.0 2.1 Amélie Kuhrt, The Persian Empire: A Corpus of Sources of the Achaemenid Period (Londinii: Routledge, 2007), ISBN 0-415-43628-1, p. 70, 72.

Nexus externi

recensere