Cycladia
Cycladia ab eruditis interdum appellatur insula illa magna quae aevo Pleistocaeno, maris aequore inferiori, medio mari Aegaeo iacebat regionemque occupabat ubi tempore nostro Cyclades insulae sparguntur. Annis circiter 18 000–14 000 a.p. illa insula singula terras comprehendisse censetur insularum hodiernarum Andri, Teni, Syri, Deli, Myconi, Donusae, Naxi, Pari, Antipari, Ceri, Heracleae, Ii, Sicini et Pholegandri cum maribus circumiacentibus. An homines in hac insula habitabant incertum manet. Anno circiter 12 500 a.p. duae insulae exstitisse putantur, quarum septentrionalis Andrum, Tenum, Delum et Myconum futuros comprehendebat, meridiana autem Syrum, Antiparum, Parum, Naxum, Donusam, Cerum, Heracleam, Ium, Sicinum et Pholegandrum futuros.
Bibliographia
recensere- "Pre-Neolithic activity and the sinking of Cycladia" in Cyprian Broodbank, An Island Archaeology of the Early Cyclades (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 2002) pp. 110-117 (Paginae selectae apud Google Books)
Nexus interni
Haec stipula ad archaeologiam spectat. Amplifica, si potes! |