Cunegonda (imperatrix)

Wikidata-logo.svg Cunegonda (imperatrix)
Res apud Vicidata repertae:
Cunegonda (imperatrix): imago
Cunegonda (imperatrix): subscriptio
Nativitas: 978; Ducatius Luxemburgensis
Obitus: 3 Martii 1039; Abbatia Kaufungensis
Patria: Ducatius Luxemburgensis

Officium

Officium: Rex
Munus: monacha, monarcha

Consociatio

Familia

Genitores: Siegfriedus Luxemburgensis; Hedwig of Nordgau
Coniunx: Henricus II
Familia: Domus Luxemburgensis

Memoria

Sepultura: Ecclesia Cathedralis Bambergensis
sanctus catholicus (feriae die 3 Martii)

Insignia heraldica

Cunegonda (imperatrix): insigne

Cunegunda[1] Luxemburgensis, circa annum 980 Luxemburgi nata et 3 Martii anno 1033 vel 1039 in monasterio Kaufungensi mortua, fuit imperatrix Sacri Romani Imperii (Henrici II uxor) et sancta Ecclesiae Catholicae, cuius memoria 3 Martii et 13 Iulii colitur.

VitaRecensere

Siegfriedi ducis Luxemburgi filia, Henrico, tum duci Bavariae, nupta est. Liberos Henricus et Cunegunda non habuerunt; nam dicuntur die nuptiarum se ut Iosephus et Maria caste victuros promisisse. Henricus uxorem consortem regni nuncupabat et Cunegunda marito absente (nam bella gerebat) imperium ipsa regebat. Post mortem Henrici in monasterium Benedictinorum Kaufungense abit, ubi et mortua est et in ecclesia cathedrali Bambergensi sepulta.

 
Cunegunda in vomere candescente stat (Tilmani Riemenschneider opus)

Dicitur etiam Cunegonda, ut fidem viro suo probaret, coram iudices in vomerem igni candescentem pedibus nudis ingredi debebat, quod fecit et nullum damnum passa innocentiam suam monstravit. Hoc saepe a pictoribus et sculptoribus figuratur.

NotaeRecensere

  1. Vel Cunegundis, Cunegonda, Cunigunda etc.

Nexus interniRecensere

Nexus externiRecensere