Cum cuncti praedecessores

"Cum cuncti praedecessores" incipit epistula a papa Lucio III emissa anno 1184 exeunte. Ibi papa, qui Veronae nuper cum Heraclio patriarcha et magistro Rogerio de Molendinis congressus est, precibus illius legationis Hierosolymitanae se adsociat. Textus epistulae in libro Giraldi Cambrensis De instructione principis, in chronicis Rogerii de Wendover et alibi reperitur.

Nexus externiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.