Cultura Olmeca est nomen datum cultura materialis propria regionis litoris sini Mexicani, quae floruit inter annos 1500 et 300 a.C.n., tempore dicto periodus praeclassicus ab archaeologis. Etiamsi cultura materialis olmecarum nota est, qui vero erant Olmecae et genus eius ignoramus. Cultura Olmeca dicitur primam civilizationem urbanam in Mesoamerica esse.

Charta locatrix Mesoamericae antiquae, cum territorio Olmecae culturae
Caput reguli Olmecae saxo sculptum

Territorium Olmecarum est regio plana atque cum pluribus rivis, ubi centra politica atque ceremonialia primo aedicifaca sunt secundo millennio a.C.n. Loci archaelogici Tres Zapotes, Laguna de los Cerros, San Lorenzo, aut La Venta sunt fortasse optimi exempli. Haec oppida necnon urbes ornata erant cum latis foris publicis, vallis terreis et, maxime, magnis capitibus regulorum saxo sculptis. Paucas sed notas partes suburbanas etiam archaeologi effoderunt.

Artifices Olmecae iade lapidem laborabant, quae ex regionibus peregrinis importatur. Ars Olmecarum praecipue habet formas animalium silvarum depictas: feles, crocodili, atque aquilae.

Antecessor:
Cultura Tabasco
Culturae Antiquae Mesoamericae
1500-300 a.C.n.
Successor:
Cultura epiolmeca

Vide etiam recensere

Bibliographia recensere

Bibliografía recensere

Nexus externi recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Olmecas spectant.