Aperire sectionem principem
Diagrammaticus sectionalisque cutis aspectus (Anglice).

Corpusculum Pacinianum est in cute terminus nervorum qui tactus pressum motumque frequentiarum rapidarum sentiunt et sunt unum ex quattuor maioribus mechanoreceptoris generibus.

StructuraRecensere

Physiologiā corpuscilis Meissnerianis similes, corpusculi Paciniani sunt cellulis Merkelianis et corpusculis Meissnerianis maiores et pauciores (Kandel, Schwartz, et Jessell 2000).

Omne corpusculum Pacinianum est ovatum, circa 1 mm longum. Totum corpusculum abs corio texturae conectivae involvitur. Ei sunt 20 ad 60 lamellae concentricae fibrata textura conectiva et fibroblastis compositae, a materie gelatinosa separatae. Lamellae sunt tenuissimae planaeque cellulae Schwannenses modificatae. In medio corpusculo est bulbus interior, cavum liquore plenum et singulo adferenti terminus nervosus non myelinatus.

OpusRecensere

Corpuscula Paciniana maiora pressus frequentiaeque mutationes inveniunt. Deformatio in corpusculo potentiales actionis canalibus iontis natrii sensilibus pressūs in membrana axonis aperiendo generat.

NomenRecensere

Corpusculum Pacinianum pro suo repertore, Philippo Pacini, anatomico Italico, appellatur. Vox corpusculum Golgi-Mazzoni (ab organo Golgi distinctus) adhibetur ad structuram similem, solum in extremis digitis inventis, describendam.

PinacothecaRecensere

Nexus interni

BibliographiaRecensere

  • Kandel, Eric R., James H. Schwartz, et Thomas M. Jessell, editores. 2000. Principles of Neural Science. Novi Eboraci: McGraw-Hill, Health Professions Division. ISBN 0-8385-7701-6.

Nexus externusRecensere