Corpus sanctum
Corpus sanctum vel ignis Sancti Erasmi est decarricatio electrica luminosaque quae ab ionizatione aëris efficitur. Species plasmatis est.
De phaenomeno
recensereFulget veneto-candide, nonnumquam velut ignis. Exemplum notissimum, ut patet in Fig.I, est phaenomenum quod saepe accidat in malis navium procellosis maris navigantium. Explicatio physica autem facile obtenta: cum naves sub tempestatis nubibus electronum plenis navigent, tensio electrica inter mali acumen et nubium basem valde auget ideoque aeris ionizationem inducat. Propterea in nonnullis linguis ignis Sancti Erasmi vocatur, quoniam notum est Erasmum patronum sanctum nautarum esse. Olim, in Graecia antiqua, apparentia corporis sancti visa est ut omen: solum, Helena vocatur, omen malum; dupliciter, Pollux et Castor vocatur et omen bonum esse interpretabatur.
Loci
recensereOpinio est Caesarem corporis sancti phaenomenum vidisse cum magna tempestas castra exercitus destruxerit ut in capite 47 libris De Bello Africo[1] legitur:
- Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu. Namque vergiliarum signo confecto circiter vigilia secunda noctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens.(...)Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant.
Sequentis lineis Caesar describit id quod corporis sancti phaenomenum esse videtur:
- Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte arserunt.
Plinius maior etiam de corporis sancti phaenomeno in libro suo Naturalis Historia scripsit, sicut legitur in libro secundo, cap. 101[2]:
- Existunt stellae et in mari terrisque. vidi nocturnis militum vigiliis inhaerere pilis pro vallo fulgorem effigie ea; et antennis navigantium aliisque navium partibus ceu vocali quodam sono insistunt, ut volucres sedem ex sede mutantes, graves, cum solitariae venere, mergentesque navigia et, si in carinae ima deciderint, exurentes, geminae autem salutares et prosperi cursus nuntiae, quarum adventu fugari diram illam ac minacem appellatamque Helenam ferunt et ob id Polluci ac Castori id numen adsignant eosque in mari invocant. hominum quoque capita vespertinis magno praesagio circumfulgent. omnia incerta ratione et in naturae maiestate abdita.
Nexus interni
Nexus externi
recensereNotae
recensere