Sciomachia ab Ioanne Bellaio anno 1549 celebrata
Sciomachia[1] feriaeque et cena nocturna Romae ab Ioanne Bellaio die 14 Martii 1549 oblatae sunt. Ita celebrabatur nativitas die 3 Februarii 1549 Ludovici Aurelianensis, filii natu secundi regis Francici Henrici II Catharinaeque Medicaeae uxoris: quam rem Bellaius, legatus Francicus eo tempore Romae excubans, late divulgare volebat. Adiuvantibus Horatio Farnesio(it) (marito Dianae Valesiae(it) ergo regis Henrici genere) et Roberto Strotio (nepote Petri Laur. f. Medicei), acta sunt curreia taurorum, "sciomachia" seu simulacrum proelii equitum, fabula scaenica cum choro nympharum, cena nocturna.
Copia d'una lettera scritta all'illustriss. et reverendiss. cardinal di Ferrara sopra la festa fatta in Roma nella piazza di Santo Apostolo per il nascimento del duca d'Orliens, descriptio illarum feriarum Italiane composita, anno 1549 e prelo prodit. Auctor opusculi Italici, qui se "A. B." subsignavit, Antonium Buonaccorsi esse censetur, qui a secretis merebat cardinali Hippolyto Estensi. Buonaccorsi de festivitate certiorem facere petebat dominum suum qui, usque hunc annum Lutetiae legatus ducatus Ferrariensis iuxta aulam Francicam, hoc ipso anno cardinalis protector regni Francorum creatus est.
Textus descriptionis statim a Francisco Rabelaeso Francogallice versus, multis locis auctus, a Sebastiano Gryphio Lugduni editus est, titulo brevi La Sciomachie. Rabelaesus, Ioannis Bellai cliens Romae degens, opusculo suo patronum laudabat feriasque regi Henrico blandientes celebrabat. Ante versionem narrationis Antonii Buonaccorsi Rabelaesus historiam, fortasse a se fictam, de nuntio principis nuper nati eodem die et eadem hora modo supernaturali Romae divulgato praefixit; etiam descriptionem naumachiae in Tibere fluvio prope pontem Aelium, quae die 10 Martii ordinata inundationis causa partim annullata erat. In finem subiunxit ordinem cenae nocturnae ad quam cardinales duodecim prima tabula consederunt, videlicet Ioannes Bellaius hospes, nepotes duo papae Pauli III (Guido Ascanius Sfortia Sanctae Florae iuvenisque Ranutius Farnesius), Alexander Farnesius, Rudolphus Pius(en), Robertus Lenoncurtius, Antonius Sanguinus, Georgius de Armaniaco, Andreas Cornarus, Nicolaus Gaddi, Franciscus Pisani, Nicolaus Caetani. Ad finem opusculi Rabelaesi "Ode Sapphica" Latine ab Ioanne Bellaio cardinali composita subiungitur.
- De collatione
Bartholomaeus Scapius in libro quarto Operum suorum, anno 1570 divulgatorum, hanc "collationem" minutim descripsit, ferculis enumeratis. E qua re satis liquet Scapium ipsum cenam (sicut omnibus aliis in hoc libro relatis) paravisse. Ille antea iuxta cardinalem Marinum Grimanum meruerat, qui anno 1546 mortem obiit; mox iuxta Paulum III papam coquus secretus fuerit, sed quo titulo aut sub cuius aegide collationem post sciomachiam habitam paraverit, nescitur.
Notae
recensere- ↑ Franciscus Rabelaesus Francogallice La Sciomachie primus nuncupavit, vocabulo Graecolatino "sciomachia" in hunc usum mutuatus (Rabelaesus (1549))
Bibliographia
recensere- Fontes primarii
- 1549 : A. B. (Antonio Buonaccorsi), Copia d'una lettera scritta all'illustriss. et reverendiss. cardinal di Ferrara sopra la festa fatta in Roma nella piazza di Santo Apostolo per il nascimento del duca d'Orliens, alli xiiii. di marzo M.D.XLIX Textus apud Internet Archive
- 1549 : François Rabelais, La Sciomachie & festins faits a Rome au Palais de mon seigneur reverendissime Cardinal du Bellay, pour l'heureuse naissance de mon seigneur d'Orleans. Lugduni: par Sébastien Gryph Textus apud Les Bibliothèques Virtuelles Humanistes
- 1570 : Bartolomeo Scappi, Opera di M. Bartolomeo Scappi, cuoco secreto di Papa Pio V, divisa in sei libri (Venetiis: apresso Michele Tramezzino, 1570) ff. (3)04r-305v
- Eruditio
- Richard Cooper, ed., Rabelais et l’Italie. Genavae: Droz, 1991
- Claude La Charité, "La Sciomachie (1549) de Rabelais: la « juste quantité d’une epistre » ou l’alibi épistolaire de la propagande épidictique" in Tangence no. 72 (2003) pp. 111–126
- Robert Marichal, "Le dernier séjour de Rabelais à Rome" in Actes du Congrès de Tours et Poitiers de l’Association Guillaume Budé (Lutetiae: Les Belles Lettres, 1954) pp. 104-132
- Lucien Romier, "Notes critiques et documents sur le dernier voyage de Rabelais en Italie" in Revue des études rabelaisiennes vol. 10 (1912) pp. 113-142
- Terence Scully, interpr., The Opera of Bartolomeo Scappi (1570): l'arte et prudenza d'un maestro cuoco (Toronti: University of Toronto Press, 2008) pp. 12-13, 408-412 et alibi