Copșa Mică (Theodisce: Kleinkopisch ; Hungarice: Kiskapus) est oppidum circiter 5.400 incolarum (anno 2011) in Transsilvania, quae ad circulum Cibinii pertinet.

Wikidata Copșa Mică
Res apud Vicidata repertae:
Copșa Mică: insigne
Copșa Mică: insigne
Civitas: Romania
Locus: 46°6′45″N 24°13′50″E
Numerus incolarum: 4 570
Zona horaria: UTC+2, UTC+3
Situs interretialis

Gestio

Praefectus: Nicolae-Bogdan Tăpălagă
Procuratio superior: Cibinium

Geographia

Superficies: 25.9±0.01 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Copșa Mică: situs
Copșa Mică: situs
Copșa Mică - Ruinae fabricae fuligonis
Copșa Mică collocatio in circulo Cibinii

Historia

recensere

Copșa Mică anno 1402 nomine Parva Kabaz primo in actis descriptum est. Saxones per saecula multa maiorem partem incolarum habebant. Ad annum 1918 oppidum et regio ad Imperium Austro-Hungaricum pertinuerunt, deinde ad Romaniam pervenit. Anno 1913 hic Methanum inventum est. Ab anno 1935 hic fabrica fuligonis fuit, quae regionem pollutione naturae maxima afflixit. Productio fuligonis anno 1993 finita est, sed nunc maxima pars incolarum inopes quaestus est.

Anno 2011 hic 5.409 homines habitabant, inter eos 4.057 Dacoromani, 449 Hungari, 603 Zingari atque 25 Germani[1].

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Copșa Mică spectant.
 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!