Convergentia technologica est propensitas qua technologiae olim omnino non cognatae artius integrae atque adeo unificatae fiunt cum crescant et progrediantur. Quae notio plerumque cum evolutione convergente vel mutatione technologica in systematibus biologicis congruit, ut, exempli gratia, maiores cetarum hodiernarum magis magisque piscibus forma externa et munere similes fiebant, etsi pisces non erant atque ad stemma piscarium non pertinebant. In convergentia technologica, principale exemplum ad notionem significandam est quod telephona, televisiones, et computatra technologiae separatae et plerumque non cognatae coeperunt, sed multis modis paene in intercognatas industriae telecommunicationum mediorumque partes converserunt, communibus electronicae digitalis corporumque programmatum elementis sustentas.

Instrumentum mechanicum ad multa proposita post convergentiam dicatum: unus apparatus multa instrumenta praebet.

Bibliographia recensere

  • Bainbridge, W. S., et M. C. Roco. 2016. "Science and technology convergence: with emphasis for nanotechnology-inspired convergence." Journal of Nanoparticle Research 18 (7): 211. doi:10.1007/s11051-016-3520-0.
  • Gate, A. 2000. "Convergence and competition: Technological change, industry concentration and competition policy in the telecommunications sector." University of Toronto Faculty of Law Review 58 (2): 83–117.
  • Jenkins, Henry. 2006. Convergence Culture: Where Old and New Media Collide. Novi Eboraci: New York University Press. ISBN 0814742815, ISBN 9780814742815.
  • Lugmayr, Arthur, et Cinzia Dal Zotto. 2016. Media Convergence Handbook. 2 vol. Springer-Verlag.
  • O'Brien, Michael J., Briggs Buchanan, et Metin I Eren, eds. 2018. Convergent evolution in stone-tool technology. Cantabrigiae Massachusettae: The MIT Press. ISBN 9780262037839.
  • Roco, Mihail C. 2002. "Coherence and divergence of megatrends in science and engineering." Journal of Nanoparticle Research 4: 9–19. doi:10.1023/A:1020157027792.
  • Roco, Mihail C., et Carlo D. Montemagno. 2004. The coevolution of human potential and converging technologies. Novi Eboraci: The New York Academy of Sciences. ISBN 1573315001, ISBN 157331501X.

Nexus externi recensere