Conventio Panormitana
Conventio Panormitana est pactio internationalis Nationum Unitarum facta contra lavationem pecuniae, corruptionem, mercatum hominum aliaque scelera, quae in duabus vel pluribus civitatibus consociatim committuntur. Quae conventio Panormi anno 2000 facta die 29 Septembris 2003 valere coepit. Maio mense 2020, civitates 147 eam subscripserunt, 190 ratam habuerunt.[1] Ab Officio NU drogis et sceleribus cohibendis instituto custoditur.
Protocolla additiciaRecensere
Huic conventioni protocolla tria addita sunt:
- Protocollum de mercatu hominum, imprimis mulierum et liberorum, quod anno 2020 civitates 176 ratum habebant
- Protocollum de mercatu illegali advenarum, quod anno 2020 civitates 149 ratum habebant
- Protocollum de mercatu armarum igniferarum, quod anno 2020 civitates 118 ratum habebant.