Consociatio iuvenum Buddhistica (Birmania)

Vide etiam paginam discretivam: Consociatio Iuvenum Buddhistica.

Consociatio Iuvenum Buddhistica (Young Men's Buddhist Association) fuit societas religiosa et politica in urbe Yangon Birmaniae anno 1906 condita. Discipuli Collegii Rangoon Maung Ba Pe, Maung Maung Gyi, Maung Hla Pe, Maung Sein Hla Aung, Maung Ba Dun et alii, qui hanc societatem constituerunt, laborare voluerunt pro liberatione et independentia Birmanorum; nomen societatis tulerunt e consociatione iuvenum Christiana iam in Anglia nota.

Insequentibus annis in urbibus Birmanicis aliae consociationes Buddhisticae conditae sunt, quarum omnium ad concursum Yangone die 20 Martii 1910 delegati convenerunt. Anno 1919 placuit "Concilium Generale Consociationum Buddhisticarum" constituere; nomen autem anno insequente in "Concilium Generale Consociationum Birmanicarum" mutatum est, et in hoc concilium Consociatio Iuvenum Buddhistica inclusa est.

Conventus

recensere
  1. 20 Martii 1910 Yangone: concursus Consociationis Iuvenum Buddhisticae omnis Birmaniae (All Burma Meeting: vide supra)
  2. 1914 Yangone (?): Secundus Conventus (Second All Burma Conference)
  3. 1915 Yangone: Tertius Conventus (Third All Burma Conference)
  4. 1916 Henzada: Quartus Conventus (Fourth All Burma Conference)
  5. October 1917 Pyinmana (?): Quintus Conventus (Fifth All Burma Conference)
  6. 1918 Maulamiain: Sextus Conventus (Sixth All Burma Conference)
  7. 1919 Bassein: Septimus Conventus (Seventh All Burma Conference)
  8. 29-31 Octobris 1920 Pronum: Octavus Conventus (Eighth All Burma Conference)
De conventibus posterioribus vide Concilium Generale Consociationum Birmanicarum

Bibliographia

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.