Consequentialismus est classis theoriarum ethicae normativae quae habet consequentias morum hominis esse ultima ullius iudicii rectitudinis aut improbitatis illorum morum fundamenta. Ergo, apud consequentialismum, actus honeste rectus (aut omissio actionis honeste facta) est actio quae exitum vel consequentiam bonam generabit. Notio consequentialismi saepe in aphorismo "Fines rationes excusant" exprimitur,[1][2] quod significat si finis honeste rectus est, ulla ratio per quam fit est acceptus.[3]

Ieremia Bentham, suasor utilitarianismi.
Maximus Weber.

Consequentialismus usitate a deontologia (vel ethica deontologica) distinguitur, quod deontologia rectitudinem aut improbitatem morum hominis deducit ex ingenio morum ipsorum, potius quam ex exitibus morum. Ab ethica virtutis praeterea distinguitur, quae ad ingenium agentis potius quam ad naturam vel consecutiones actionis (vel omissionis) ipsius spectat, et ab ethica pragmatica, quae mores sicut scientia tractat: communiter progrediens per multa saecula, ut omnes morum norma retractari possunt. Theoriae consequentialistae inter se differunt per modum quo bona moralia definiunt.

Nonnulli arguunt theorias consequentialistas et deontologicas invicem proprias non esse. Exempli gratia, T. M. Scanlon notionem iura humana proponit, quae generatim habentur notio deontologica, solum purgari possunt quod spectat ad consecutiones illorum iurum.[4] Similiter, Robertus Nozick arguit theoriam quae plerumque consequentialista est, sed obliquas continet vires quae genus coercent actionum quas agentibus facere licet.

Consequentialistae notabiles

recensere

Nexus interni

  1. Anglice: "the ends justify the means."
  2. Mizzoni, John. Ethics: The Basics. John Wiley & Sons. p. 104 .
  3. Cambridge Dictionary: the ends justify the means
  4. Scheffler 1994.

Bibliographia

recensere
  • Darwall, Stephen, ed. 2002. Consequentialism. Oxoniae: Blackwell. ISBN 9780631231080.
  • Goodman, Charles. 2009. Consequences of Compassion: An interpretation and Defense of Buddhist Ethics. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780195375190.
  • Honderich, Ted. 2003. Consequentialism, Moralities of Concern and Selfishness. Textus.
  • Pettit, Philip, ed. 1993. Consequentialism. Aldershot; Brookfield USA. ISBN 1855213044.
  • Portmore, Douglas W. 2011. Commonsense Consequentialism: Wherein Morality Meets Rationality. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199794539. Textus.
  • Price, Terry. 2008. Consequentialism. In The Encyclopedia of Libertarianism, ed. Ronald Hamowy, 91–93. Thousand Oaks Californiae: SAGE Publications et Cato Institute. ISBN 9781412965804. OCLC 750831024. ICCN 2008009151.
  • Scheffler, Samuel. 1994. The Rejection of Consequentialism: A Philosophical Investigation of the Considerations Underlying Rival Moral Conceptions. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780198235118.

Nexus externi

recensere
  Vicicitatio habet citationes quae ad Consequentialismus spectant.