Aperire sectionem principem

Concursus ferroviarius Andriae-Corati die 12 Iulii 2016

Locus concursus

Propter concursum duorum traminum in Apulia Italiae viginti septem saltem homines perierunt[1].

Index

ContextusRecensere

Ferriviae BariumBarolum astariis latitudo 1 435 mm (4 ft 8 1⁄2 in) est. Tensio electrica fili electrici superioris 3000 V (fluxu constante) est. Ab anno 1990 magna ex parte astariorum ad astaria duplicia prolata sunt. Paucae partes astariorum singularium systemate obsidionis telefonicae custoditae restiterunt.

CasusRecensere

Hora 11:30 (UTC 09:30) diei 12 Iulii 2016 prope Andriam Apuliae in astario singulari duo tramina societatis ferroviariae Ferrotramviaria specierum ELT 200 et ETR 340 celerrime adversis frontibus concurrerunt. Velocitas licita hac in parte 100 km/h (62 mph) est. Locus concursus ruri inter stationes ferriviarias Andriae et Corati in flexu ferriviae in oliveto est, quare gubernatores traminum frenare nesciverint. Utriusque traminis primus et secundus currus diruti sunt.

VictimaRecensere

 
Tramen ETR 340

Concursu viginti septem homines interfecti et quinquaginta vulnerati sunt[1][2].

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 http://bari.repubblica.it/cronaca/2016/07/12/news/puglia_scontro_fra_treni_tra_andria_e_corato_morti_e_decine_di_feriti-143896174/?ref=HREA-1 (Italice)
  2. http://www.ilfattoquotidiano.it/2016/07/12/puglia-scontro-frontale-tra-due-treni-locali-nel-tratto-tra-corato-e-andria-dieci-vittime/2899246/ (Italice)

Nexus interni

Nexus externusRecensere