Collegium Wolfson (Cantabrigia)
Collegium Wolfson est unum collegiorum constituentium Universitatis Cantabrigiensis, quae Cantabrigiae, apud Anglos, sita est. Anno 1965 conditum post Bellum Mundanum II, numero studentium e toto mundo tunc augmentato, Wolfsonianum unum quattuor collegiorum quae solum discipulos annis 21 grandiores accipiunt, quorum plerique student ut Philosophiae Magistri vel Doctores fiant, tamen 15% ut Artium Baccalaurei titulum obtineant.
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 52°11′54″N 0°6′3″E
Situs: Cantabrigia
Rectio
Origo
Olim “Universitatis Collegium” appellatum fuit, sed anno 1973 eius nomen pro Wolfsoniano commutatum est a Wolfson Fundamine munificae donationis gratia, autem Lee Seng Tee Bibliotheca Atriumque nomina trahunt a Dr. Lee Seng Tee, alio maximo benefactore collegii.
Novissime fundatum, Wolfsonianum antiquis moribus Universitatis non omnibus consequitur; nam usque ab collegio condito “Mensa Alta” numquam fuit et semper discipuli cum professoribus cenaverant, etsi habitus togam gerendi conservatus est. Wolfsonianum enimvero unum neotericissimorum Cantabrigiae collegiorum est, quod primum et studentes et professores feminas cooptavit, illi autem discipuli ab omnibus partibus orbis terrarum perveniunt.
De Graecae et Latinae linguae studio
recensereApud Wolfsonianum Collegium, studentes cuiuscumque aetatis gentisque gratissime accepti sunt, vel Anglici vel peregrini. Consessus omnium gentium qui antiquis litteris laetantur non magnus, sed inter se comis et mutuo utilis est: cum numerus PhD studentium et professorum externorum per annos variat, tum hominum seniorum, qui omnes discipulos semper hortantur, permanet. Simul cum ceteris collegiis, praeceptorum lectio utenda est ab universitate cuncta ut studentibus adiuvet ad comperiendum quodcumque gnoscere velint. David Money, Studiorum pro hoc collegio Moderator, Graecas et Latinas et Neolatinas litteras docet. Hic prosaque oratione carminibus componendibus et Latine loquendo peritus est; de veterum quoque traditione et eius cognatione cum litteris Anglicis, atque de poetis Anglicis qui Latine composerunt multum scripsit. Etsi futuris studentibus Neolatinis litteris favere non necesse sit, forsan omnes quibus haec res interest David Money laetissime acciperet.