Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.
Wikidata Collegium Mertonense
Res apud Vicidata repertae:
Collegium Mertonense: insigne
Collegium Mertonense: logotypus
Collegium Oxoniense, aedes universitatis
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°45′4″N 1°15′8″W
Situs: Oxford

Rectio

Origo

Conditor: Walter de Merton
Inceptio: 1264

Tabula aut despectus

Collegium Mertonense: imago

Collegium Mertonense in Universitate Oxoniensi, primo Merton in comitatu Suthreiae a Waltero, Roffensi episcopo fundatum, postea ab eodem Oxoniam anno 1263 translatum est.

Saeculis tridecimo quattuordecimoque operibus Rogeri Bacon Iohannisque (Duns) Scoti praeclarum erat. Logicae studia in honore erant.

Custodes sociique saepe ad episcopatum promoti sunt.

Capella, quae usque ad undevicesimum saeculum ecclesiae paroechialis Scti. Iohannis Baptistae vice fungebatur, cruciformis concepta est, sed post terrae ad hoc destinatae venundationem litterae T formam accepit. Aula magna portam ferreatam conservat. Platea quadrangularis, quae anglice Mob Quad cognominata est, quattuordecimi saeculi initio aedificata est. Bibliothecam amplissimam continet.

Post litterarum renascentiam socii multi, inter quos Thomas Bodley armiger universitatis bibliothecae restitutor nominandus, se inlustres praestiterunt. Henricus Saville (Iohannis Chrysostomi operum editor) Gulielmus Harvey (sanguinis circulationis principii inventor) custodes insignes erant. Savilius, cuius monumentum antecapellam adornat, sociorum plateam quadrangularem architecturae ordines exhibentem aedificavit.

Bello civili anglico regina Henrietta Maria collegium habitabat. Academiae huius epochae vita quotidiana ab antiquario Antonio à Wood multifarie describitur.

Undevicesimo saeculo Collegium Mertonense motum Oxoniensem a Iohanne Henrico Newman instigatum minime sequebatur. Socii complures quorum Bradley philosophia pollebant. Saeculo exeunte iuvenes opimi Beerbohm ad instar collegium frequentabant. Quinquaginta annis abhinc inter socios Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien inveniebatur.

Vicesimo primo saeculo ineunte collegium divitiis, clientela, sociorum scholariumque operibus praeeminet. Alumni plurimi negotiatores, scientiarum naturalium expertes sive telehoraseos productores almam matrem amplissime ditaverunt nexibusque transatlanticis faverunt. Socii triginta octo nationibus oriundi et custos quae sinologa nuper erat, characterem orbi terrestri adaequatum sustinent.