Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.

Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Collegium Mertonense (Anglice Merton College) in Universitate Oxoniensi, primo Merton in comitatu Suthreiae? a Waltero Roffensi episcopo fundatum, postea ab eodem Oxoniam anno 1263 translatum est.

Wikidata Collegium Mertonense
Res apud Vicidata repertae:
Collegium Mertonense: insigne
Collegium Mertonense: insigne
Collegium Mertonense: logotypus
Collegium Mertonense: logotypus
Collegium Oxoniense, aedes universitatis
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 51°45′4″N 1°15′8″W
Situs: Oxford

Rectio

Origo

Conditor: Walter de Merton
Inceptio: 1264

Tabula aut despectus

Collegium Mertonense: imago
Collegium Mertonense: imago

Saeculis tredecimo quattuordecimoque operibus Rogerii Baconis Iohannisque (Duns) Scoti praeclarum erat. Logicae studia in honore erant.

Custodes sociique saepe ad episcopatum promoti sunt.

Capella, quae usque ad undevicesimum saeculum ecclesiae paroechialis Sancti Ioannis Baptistae vice fungebatur, cruciformis concepta est, sed post terrae ad hoc destinatae venundationem litterae T formam accepit. Aula magna portam ferreatam conservat. Platea quadrangularis, quae Anglice Mob Quad cognominata est, quattuordecimi saeculi initio aedificata est. Bibliothecam amplissimam continet.

Post litterarum renascentiam socii multi, inter quos Thomas Bodley armiger universitatis bibliothecae restitutor nominandus, se inlustres praestiterunt. Henricus Savilius (Iohannis Chrysostomi operum editor) et Gulielmus Harvey (sanguinis circulationis principii inventor) custodes insignes erant. Savilius, cuius monumentum antecapellam adornat, sociorum plateam quadrangularem architecturae ordines exhibentem aedificari iussit.

Bello civili Anglico, Henrietta Maria regina collegium habitabat. Academiae huius epochae vita quotidiana ab antiquario Antonio à Wood multifarie describitur.

Undevicesimo saeculo, collegium motum Oxoniensem ab Ioanne Henrico Newman instigatum minime sequebatur. Socii complures quorum Bradley? philosophia pollebant. Saeculo exeunte, iuvenes opimi Beerbohm? ad instar collegium frequentabant. Quinquaginta annis abhinc inter socios Iohannes Ronaldus Reuel Tolkien inveniebatur.

Vicesimo primo saeculo ineunte, collegium divitiis, clientela, sociorum scholariumque operibus praeeminet. Alumni plurimi negotiatores, scientiarum naturalium expertes sive telehoraseos productores almam matrem amplissime ditaverunt nexibusque transatlanticis faverunt. Socii triginta octo civitatibus oriundi et custos quae sinologa nuper erat, ingenium orbi terrestri adaequatum sustinent.

Nexus externi

recensere
  Situs geographici et historici: Locus: 51°45′4″N 1°15′8″W