Collectio Philippiana
Collectione Philippiana continentur tegumenta capitis, quae originem in fide, religione atque spiritualitate habent.
De collectione
recensereCollectione Philippiana est collectio privata, quam Theodoricus Philippi, ergolabus Saravipontanus atque praeses societatis telecommunicatoriae, composuit.
In centro collectionis sunt plus quam quingenta tegumenta capitis, quae ex Christianismo, ex Islamo, ex Iudaismo, ex Caodismo, es Shintoismo, ex Buddhismo, ex Sikhismo, ex ecclesiis liberis, ex Sufismo, ex Anabaptistis atque aliis consociationibus religiosis exorta sunt.
Accedunt praeterea plus quam centum res, quae pertinent ad vestitum clericum ecclesiasticumque, velut calceamenta papae, digitabula pontificalia, pallia, pectoralia, anuli episcopales, porcellanum papale, cingula subtanei, stola cardinalis et multa alia.
Insuper collectione continentur quinquaginta duo funes pectoralium, qui partim opere ornamentario splendide conficiebantur. Suspensa in funibus pectoralium papa, episcopi et abbates ecclesiae Romano-catholicae pectoralia sua (id est cruces) gerunt.
De situ
recensereCollectio in praesenti publice non monstratur, sed visitatoribus, quorum éadem interest et qui antea telephonice se annuntiaverint, occasio invisendi praebetur. Collectio autem invenitur in oppido Kirkel in Saravia sito.
De conceptione et scopo
recensereIn initio tegumenta capitis ad tutelam spectabant. Decursu historiae adiunctum est eorum propositum signandi: Tegumento capitis homines signabantur secundum originem, statum, munus, participationem socialem atque hierarchiam. Denique accessit propositum ornandi.
Parvam partem ex mundo petasorum reddunt capitis tegumenta religiosa spiritualiaque. Singuli repraesentantes et homines dignitate instructi éadem gerebant, unde scientes eorum gradum cognoscebant. Praeterea quaedam tegumenta capitis etiam ut ornamenta in usu sunt, cum ex materiis caris, raris pretiosisque facta sint vel metalla nobilia et gemmae ad éadem conficienda adhibitae sint. Minoris momenti hodiernis temporibus est usus tutelae.
De exhibitionibus
recensere- Ab mense Octobri a. 2010 usque ad mensem Iulium a. 2011: parva pars collectionis praebetur Dresdae in Germanico Museo artis hygienicae (Deutsches Hygienemuseum) in exhibitione, cui titulus est “religio – opus energeticum”.
- Ab mense Martio a. 2011 usque ad mensem Aprilem a. 2011 in Aerario Comparsorum Saravipontano, in eius loco principali iuxta viam, quae est “Am Neumarkt”.
Bibliographia
recensere- Philippi, Dieter (2009). Sammlung Philippi – Kopfbedeckungen in Glaube, Religion und Spiritualität. St. Benno Verlag, Leipzig. ISBN 978-3-7462-2800-6
- Smoltczyk, Alexander (2008). Vatikanistan - Eine Entdeckungsreise durch den kleinsten Staat der Welt. Wilhelm Heyne Verlag, München. ISBN 978-3-453-15434-6 p. 92
Pinacotheca
recensere-
Kalansowa (….) – capitis tegumentum, quod in ecclesia coptico-orthodoxa ab episcopis atque sacerdotibus geritur, qui ad ordinem monasticum pertinent.
-
Pileolus (Soli Deo, Zucchetto) factus ex panno serico albo – geritur ab papa.
-
Sagharvart – tegumen, quod in ecclesia Armeniaca-apostolica ab parochis geritur
-
Petasus sacerdotalis (Saturno, Cappello Romano) alicuius archiepiscopi, quod tegumentum capitis copiose exornatum est operibus acu pictis spiralibusque ex filo aureo factis
-
Schtreimel – geritur ab Iudaeis Chassidicis die Sabbati et diebus festis.
-
Baretum ex Hassia Electorali Valdecensi – geritur ab parochis protestanticis una cum veste talari, cum extra ecclesiam munere funguntur.
-
Tam Quam Mao – geritur in Caodaismo ab cardinalibus factionis caerulei.
-
Pan Zva (petasus auribus longis instructus) – geritur in Buddhismo Tibetiano ab praeposito scholae, quae Nyingma appellatur.
-
Calceamenta rubra, facta ab sutore papali Adriano Stefanelli Novariensi – geruntur ab Sanctissimo Papa Benedicto XVI.