Cohors Exercitus Rubri
Cohors Exercitus Rubri (Theodisce Rote Armee Fraktion sive RAF) fuit societas tromocratica Germanica quae imperialismo evertendo et communismo propagando studuit.
Anno 1970 ab Andrea Baader, Gudrun Ensslin, Horst Mahler, Udalrica Meinhoff, aliis instituta exemplum imitavit eorum, qui in urbibus Americae meridionalis extremae doctrinae sinistrae addicti contra dominationem possidentium rebellabant. Molita est multa atque horribilia facta tromocratica, nam 34 homines necavit, nonnullas societates argentarias spoliavit, pyrobolis in via latentibus infanda damna effecit. Anno 1998 denique se dissolutam declaravit.