Bibliotheca Nationalis Austriaca

(Redirectum de Codices vindobonenses)

Bibliotheca Nationalis Austriaca (sigla: ÖNB) Vindobonae sita est Austriae bibliotheca publica ac scientifica. In Novo Palatio ad Heldenplatz (Forum heroum) collocata est, collectus historici et administratio a Josefsplatz (platea S. Iosephi) adeuntur. Aliae bibliothecae partes aliis urbis locis sunt.

Principalis bibliothecae aditus
Prunksaal (barocus bibliothecae oecus magnificus)

Tempore, quo Habsburgi Imperium Austriacum sive Austro-Hungaricum rexerunt, nomine Wiener Hofbibliothek (Bibliotheca aulica Vidobonensis) una e maximis orbis terrarum bibliothecis universalibus fuit. Hodie imprimis "Geisteswissenschaften" (scientiae humanae) coluntur.

Bibliotheca etiam est museum publicum, cui sunt quattuor partes:

Prunksaal (oecus magnificus) Palatii Imperialis
Museum Papyrorum
Museum Globorum
Museum Linguae Esperanticae

Bibliographia

recensere
Antiquiora
  • Edward Browne, An Account of Several Travels Through a Great Part of Germany (Londinii, 1677) (pp. 90-94 apud Google Books)

Nexus externi

recensere