Clausura tractilis
(Redirectum de Clusura tractilis)
Clausura tractilis[1] est genus fibulae, quod e binis constat vesti assutis taeniis, quarum margines alternis dentibus, aut ex metallo aut e materia artificiosa confectis, sunt stipati; qui rursus dentes inter se tum cohaerent tum seiunguntur, cum clausurae pars mobilis (quae pars claustrum aut clavis dicitur) secundum clausurae ductum movetur prorsus ac rursus.
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ John C. Traupman, The New College Latin and English Dictionary, ed. 3a (Novi Eboraci: Bantam Books), 706.
Bibliographia
recensere- Friedel, Robert. 1996. Zipper: An Exploration in Novelty. Novi Eboraci: W. W. Norton and Company. ISBN 0-393-31365-4.
- Petroski, Henry. 1992. The Evolution of Useful Things. ISBN 0-679-74039-2.