Vide etiam paginam fere homonymam: Cleopatrae mors.

"Cleopatrae mors", mors scilicet quam sibi intulit regina Aegypti Cleopatra VII anno 30 a.C.n., Aegypto nuper debellato ab Octaviano, est tabula a Gerardo Hoet saeculo XVII ineunte picta. Tabula hodie apud Museum Getty monstratur, iuxta aliam ab eodem pictam quae titulum "Cleopatrae cena" habet.

"Cleopatrae mors" a Gerardo Hoet saeculo XVII ineunte picta

Fons principalis, qua usus est pictor, fuit Plutarchi "Vita Marci Antonii" a Iacobo Amyot Francogallice anno 1559 versa. Cleopatra media tabula mortua iacet; Octavianus armatus in aulam irrumpit.

Nexus externi

recensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.