Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum

Classificatio internationalis statistica morborum quaestionumque salutis relatarum seu breve Classificatio internationalis morborum, abbreviatura ICD est ordinis mundi sanitarii (WHO) systema classificationis morborum et problematum, quae ad salutem referunt[1]. Versio vigens est ICD-10 anno 2016 edita.[2]

HistoriaRecensere

Classificatio internationalis morborum ex consilio nosocomae Florentiae Nightingale orta est, ut data valetudinariorum colligantur. Anno 1893 Iacobus Bertillon classificationem causarum mortis excogitavit, quam anno 1900 conventus internationalis emendavit et librum classificationis cum indice alphabetico et tabula divulgavit.

Versiones pristinaeRecensere

  • ICD-6 ab anno 1949
  • ICD-7 ab anno 1955
  • ICD-8 ab anno 1965
  • ICD-9 ab anno 1976 — 17 000 codices

ICD-10 (in usu)Recensere

  Commentatio principalis: ICD-10

Anno 1990 versio decima a conventu mundiali salutis tertio quadragesimo approbata atque ab anno 1994 in usu est. Hoc systema classificationis facultatem 155 000 codices utendi[3] expedit.

ICD-11 (in progressu)Recensere

  Commentatio principalis: ICD-11

Hoc tempore ordo mundi sanitarius versionem decimam in versionem undecimam (ICD-11) convertere iussit, cuius descriptionem finalem in conventum mundialem salutis (Anglice world health assembly, WHA) detulit[4]. At finalis versio futura die anno 2019 ab illo conventu decreta est[5]. Vigebit ab anno 2022. [6].

Exempla codicum morborumRecensere

Morbus sive pertubatio ICD-9 ICD-10 ICD-11
Malaria per plasmodium falciparum effecta 084.0 B50 1G70
Guttur diffusum (Hypothyreoidismus) inopiae iodi causa 244.2 E01.2 5A01.1
Hypertensio arterialis essentialis 401 I10 BA00

NotaeRecensere

  1. Situs interretialis ordinis mundi sanitarii: classificationes
  2. Situs interretialis ordinis mundi sanitarii: de versionibus ICD-10
  3. ICD-10 CM & ICD-10-PCS
  4. Recensionis externae renuntiatione responsum primum ordinis mundi salutarii (Anglice)
  5. Weltgesundheitsversammlung beschließt die ICD-11. Deutsches Ärzteblatt vom 27. Mai 2019.(Theodisce)
  6. Reed G. M., First M. B., Kogan C. S., Hyman S. E., Gureje O., Gaebel W., Maj M., Stein D. J., Maercker A., et al. (2019). "Innovations and changes in the ICD-11 classification of mental, behavioural and neurodevelopmental disorders". World Psychiatry 18 (1): 3-19 

Nexus externiRecensere