Ordo Sanctae Clarae (litteris compendiariis OSCI) est ordo monialium Ecclesiae Catholicae Romanae, dominica palmarum anno 1212 a Sancto Francisco una cum Clara Assisiensi conditus. Latine etiam ordo Seraphicus appellatur, Francice Cordelières. Exemplo verbisque Francisci adducta Clara Consilia Evangelica et imprimis Iesum pauperem sequi constituit.

Sancta Clara Assisiensis, a Giotto Bondonis picta, Basilica Sanctae Crucis (Florentia).

Ordo secundus post ordinem Fratrum Minorum (inde primum ordinem dictum) et ante tertium ordinem, qui laicos (sic dictos tertiarios sive tertiarias) comprehendit, formatus est. Anno 2011 plus quam 20.000 Clarissae in fere 70 civitatibus orbis terrarum diversas observationes (i.e. regulas) sequentes in variis foederationibus vivebant.[1]

  1. Poor Clare Sisters, visum die 09.09.2022.

Vide etiam

recensere

Ordines Franciscani

Bibliographia

recensere
  • Ancilla Röttger / Petra Groß: Klarissen. Geschichte und Gegenwart einer Ordensgemeinschaft. Werl 1994.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordinem Sanctae Clarae spectant.
 

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!